Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
et deeore perpetui honoris indui largiatur. Quo~ circa Serenitatera regiam rogandam duximus attentius, et hortandam, in remissionera tibi peccaminuin iniungentes, quatenus nobilem \iruin Balduinum ; haeredem imperii Romaniae et comitem Namurcensem , ac alios, in imperii praedicti subsidium transeuntes, benigne recipiens, securum eis conductum, efficax consilium et auxilium impertiri procures. Datum Laterani VI. Kalend. Decembris Anno XII. E lib. XII. epist. 314. apud Rayn. 1. c. nro XXVI. Katona H. C. Tora. V. p. 854. Distulit vero profectionera suam in annum secjuentem. A. Ch. 1238. Idern Gregorius causam Chanadiensis Episcopi resumi iubet. . Gregorius — — dilectis filiis suis — — abbati de Bochan, Cisterciensis Ordinis, R. Priori hospitalis lerosoljmitani in Vngaria et Sclauonia , et M. Lucae, archidiacono Supruniensi, Wesprimiensis et Geuriensis Diaecesis salutem. — — Olim intellecto , quod venerabilis frater noster — episcopus Cenadiensis, tantum patiebatur defectum luminis , tantaque alias erat corporis infirmitate grauatus, quod curain non poterat pontilicalis oflicii exercere ; vobis, si bene meminiraus , inter cetera nostris dedimus litteris in mandatis, vt, inquisita super his diligentius veritate, si rem inueneritis taliter se liabere, ipsum ad cedendum monentes attentius, et efficaciter inducentes, si acquiescere forte vestris raonitis non curaret, ei, ne Cenadiensis Ecclesia ob defeclum ipsius Episcopi sustineret in spiritualibus , vei temporalibus laesioneiu, studeretis coadiutorem deputare/ Sed vos,