Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
quod nihil tibi a nobis concedi velis, per quod romana Ecclesia , mater tua, notam alicuius detractionis incurrat, vel trahi possit ab aliis in exemplum. Quum enim, inductus forsan consilio aliquorum , a nobis petieris, tibi Jegationis oilicium in terram Assani superdicti cominitti et concedi, etiam potestatem limitandi diaeceses, instituendi Episcopos , et distinguendi Parocliias , nec non et terram , quae Zemram nominatur , in qua dudum desolata excreuit populi multitudo , qui nondum subfuerat cuiquam episcopo, alicui episcopatui appJicandi: quia Serenitati V estrae, in visceribus Jesu Christi dilectae , ac per hoc negare tibi aliquatenus non valemus, quod secundum Deum cuiquam Principum essemus concessuri , etsi non id, quod ad litteram petitur , idem tamen tibi de fratrum nostrorum consiiio concedimus inelfectu; vt videlicet possis assumere, quemcunque malueris, de archiepiscopis vel episcopis regni tui, qui nostra fretus auctoritate, praemissa de tuo consilio exequatur, cui ven. frater noster , episcopus Perusinus. A. S. L. de speciali mandato nostro, quod ei dirigimus, eadem exsequendi tribuit potestatem. Et quia personam, quam intendis assumere, ignoramus; illam nobis regis mansuetudo significet, vt ei super hoc nostras litteras destinemus. Ad hoc, vt ad assumti expeditionem negocii ex aliquorum subsidiis, licet non indigeas, per Dei gratiam fortius animeris, vniuersis cruce signatis eiusdem regni commutandi vota sua per manus dilecti lilii, — prioris prouinciaJis fratrum praedicatorum , et — ministri fratrum minorum, prouinciae Strigoniensis, quibus super lioc scripta nostra dirigimus, Jiberam concedimus