Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)

sub eadem libertate, quae in priuilegio Patris no­stri continetur; quam etiam libertatem , non so­lum in praedictis sex. nauibus , sed etiam in certis aliis nauibus, a Praedecessoribus noslris eidein do­mui concessis, firmiter volumus obseruari. Scd in formam compositionis factae inter nos et Ecclesias per venerabilem Patrem Episcopum Praenestinum, tunc apostolicae sedis legatum in regno nostro. Itein concessimus medietatem tributi pontis, quon­dam ad nos pertinentem, qui est super duos Sincu­sios iuxta monasteriura, quod fecit vxor Gyulae Bani: quia alia medietas ex donatione dictae Do~ minae eidem Domui antea pertinebat; et volu­mus, quod dicta domus habeat liberam faculta­tem habendi pontem et naues ibidem; siue quod fratribus magis placuit; et nullus siue Conies Ti­misiensis vel alius , volentes transire per locum ilkim, audeat prohibere. Item concessimus eideni domui quaedam balnea in Ieurino sita, su­per terram, quae quondam fuit ca­strum. Item concessimus, quod dicta domus de vineis propriis non teneatur in regno nostro sol­uere cibriones. Item concessimus, quod nullus au­deat recipere tributum , vel decimas porconun, regni Palatino et comitibus castrorum debitam, a praedicta domo , siue Iobagionibus , vel populis eiusdem per vniuersum regnum nostrum ; sed vt eleemosyna nostra eidem domui integraliter consi­stat , volumus , quod ipsa domus recipiat decimas,\ vel tributa porcorum a Iobagionibus suis, et rait­tat ad vsura pauperii vltra raare; et nihilorainus porci dictae doraus possint intrare et pasci in sil­uis castrorum, vbi alii porci de prouincia pro tri­buto intrare permitluntur. Item concessimus prae-

Next

/
Thumbnails
Contents