Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Inflicta, salubriter est prouisum, vt ea, quae in posterorum memoriamsuo meritosunt transrnittenda , regalis priuilegii patrocinio perennentur. Hac igitur animaduersione inducti, ad vniuersorum notitiam lrarum serie volumus peruenire. Quod cum Regni regimine per successionem ad nos, sicutDeo placuit, deuoluto, superfluas et inutiles donationes temporibus piae memoriae Andreae Patris nostri, nec non felicis recordationis Emerici, Regum Hungariae illustrium factas , per quas ius coronae regiae pene penitus erat annullatum, de charissitni fratris nostri Colomarri Regis et Ducis totius Sclauoniae voluntate, ac de Praelatorum, omnium Baronum nostrorum j nec I non totius regni nostri consilio et consensu decreuissemus reuocandas, vtpote quae sine graui regiae dignitatis periculo non poterant tolerari, ad donationes etiam Ecclesiis, et aliis piis locis per eosdem factas, de eorumdem consilio, vt processus facilius transiret in alios, manus reuocationis duximus apponendas; licet id non absque magna cordis nostri amaritudine, et quodammodo praeter nostram voluntatem, quadam necessitate inducti fecissemus, ad lenigandum aliorum inotum, et scandalum temperandum. Postremo vero cum Regnum nostrum diuina praeueniente, ac subsequente gratiain statum debitum esset iamquasi reformatum, EccTesiarum et ptoruai Iocorum vtihtatibus ~ quibus conferre semper intendimus , non aufferre, salubriter duximus prouidendum. Domui itaque Hospitalis Ierosolymitani, tum ex affectu, quem erga ipsam gerimus, cum ad preces et instantiam honeSti viri Rambaldi de Yoczon, Magistri eiusdem doTnus per regnum nostrum, dilecti et fidelis nostri,