Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 1. (Budae, 1829.)
cto Historiographo ceteroquin extradari possit. Nam in eo satisfiet benignae voluntati ac menti nostr ae. Dabantur in Ciuitate nostra Yiennae. Die 27. Nouembris A. 1775. Maria Theresia. m. p. Leopoldus C. a Kolowrath m. p. Ad mandatum S. C. et R. A. M. proprium Ioannes B. a Bolza. Eiusdem Augustissimae Dominae gratia Adamo Kollario, Bibliothecae Caesareae Vindobonensi Praefecto , conciui nostro, ipsum sacratius etiam Tabularium Aulicum patere voluit; cuius munificentiae fructus praesenti opere carpsimus vberrimos. Quod fontibus his, aliisque iam laudatis, deerat, Tabularii Vaticani opulentia suppleuit. Inter monumenta, quae aeuum hoc respiciunt , illustriora sunt , quae bulla aurea Bellae IV. insignita, in castro S. Angeli , in camera Thesaurarii hodiedum reperiuntur ; vti sunt: 1.) Litterae Belae R. H. ad Gregorium IX- cum bulla aurea, serico viridi ac rubro, datae in Zolum, anno 12 38. quibus