Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

9fi petuo possidendam ; et has easdem centum pensas Dominus Genitor —• — eiusdem Ecclesiae Prae­positus totaliter in nostra persoluit praesentia ; ita istud omnibus profitendo. Quod autem memora­tus de pretio iliius terrae nimium relaxando, Ec­clesiae magnam fecisset miserationem pro eleemo­sjna sua. Ne igitur istud in posterum a quocun­que possit dubitari, aut in irritum reuocari, pro vtriusque partis petitione ac rogatu in praesentem paginam fecimus adnotari; et sigilli Capituli noslri impressione roboratum posteris in argumentum fidei conseruari. Anno Domini Millesimo, ducen-' tesimo vigesimo sexto." Orig. in archiuo Camerae. MSS* Heuenesi Tomo MM« , nro XLVII. p. 19 — 20. A. Ch. 122G. Gerardi, Tempalriorum Praeceptoris in villcL KeresztSny , super lite inter populos Praepositurae de Chorna, ac Martinum de Jlorpach composita, testi^ moniales. Nos Frater Gerardus, capellanus domus tem­pli, et Praeceptor de villa Christiana , et Tedei f Capellanus Soproniensis , et Valentinus Iobbagio eiusdem castri, ac Salamon , Petrus maior A illae Sopronien. notum facimus omnibus , praesentes litteras inspecturis, quod accesserunt ad nos Ste­phanus Praepositus de Chorna , ex vna parte, et Martinus de villa Horpach, tam pro se, quam pro fratre suo, et Helleo, ex altera; petiuerunt dili­genter: vt in causa, pro qua ipse Martinus popu­los Domini Stephani Praepositi de Horpach cita­uerat , nos arbitri sententia residentes inter eos , intelligeremus : Nos autem interrogauimus: si in

Next

/
Thumbnails
Contents