Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
terra S c i 1 o v a s possit a quoquam nostrorUm successorum recipi, aut a quouis calumniatore attemptari; sed sempei' salua et inconcussa permaneat, tam apud ipsam Dominam, quam apud suam posteritatem, presentem concessimus paginam dupplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datuin anno Domini MCCXXXIIII. regni autem nOstri anno XXX." E Collect. Diplom. Kaprinai in 4. Tom. XXIX. pag. 31—2. Katona Tora. V. p. 703. ji. Ch. 1234. Idefn Andreas II. egregia Francu , fdii Bertkoldi merita, bello ac legationibus parta, remuneratur. In nomine sancte Trinitatis, et indiuidue vnitatis^ — Andreas, Dei gratia, Hungar. Dabn. Chruac, Ram. Seru. Gallic. Lodomerie rex in perpetunm , etc. Nouerint igitur vniuersi prescntes et futuri, presentem paginam inspecturi. Quod nos eo quod jfidelis noster Francu, filius Pertoldi Comitis, a primeuis puericie sue temporibus in regno et extra regnum, ad regni commodum, et honorem corone, bella exercendo, legationes arduas et assiduas deferendo, effusionem sanguinis sustinendo , mortis pericula paciendo, et omnia precepta nostra ad nostrum beneplacitum adimplendo sempei-j et sine aliqua intermissione seruierit, pro eo etiam, quod cum carissima coniuge nostra Domina G. inclita regina beate memorie a mcdio sublata , nuncios nostros ad traducendam nobis dominam Y. reginam pie recordationis mitteremus, idem Francu in propriis expensis in eundo cum illa, et redeundo cum eadem Domina, vsque ad nos , totum factum nostrum ad honorem nostrum in illa parte pertractauit; denique pro eo, quod cum inter nos,