Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
que Komanae Eeelesiae iniuria manifesta , cum eadem terra nullum praeter Romanum Pontificem habens Episcopum , vel Praelatum, eidem Ecclesiae censualis existat. Et quamuis piae memoriae H. Papa, Praedecessor noster, ac nos postmodum pluries praedicto Regi affectuosas preces et monita diligentia direxerimus, vt eis liberaliter redderet terram ipsam, nequaquam tamen fuiinus exauditi; quinj potius ipse Magister ad praesentiam regis in spe vocatus, accedens, frustratus rediit, fatigatus multis laboribus et expensis, alias domo sua propter hoc atrita variis et enormibus detrimentis. Quare idem Magister et fratres suppliciter flagitarunt, vt cum Rex seductus suggestionibus malignorum inexorabilis videatur; nil aliud asseuerans, nisi restitutio ipsius pro eo, quod magna est, suis filiis et Baronibus displiceret; faceremus sibi iustitiam exhiberi. Ne igitur videamur deferre homini contra Deum, cui est contra omnes homines deferendum ; Fraternitati Yestrae, de quorum circuinspectione plenam in Domino fiduciam obtinemus , per Apostolica scipta, in virtute obedientiae , praecipiendo mandamus; quatenus eumdem regem, et Belam filium eius, vt conquerentibus restituant terram ipsam, de damnis iliatis et irrogatis iniuriis satisfactionem congruam impendendo, sublato dilationis obstaculo, moneatis prudenter, et eflicaciter inducatis. Qiiod si monitis non aquieuerit, partibus conuocatis, audiatis causam, et si de ipsarum voluntate processerit, fine debito terminetis, facientes , quod decreLieritis, per censuras ecclesiasticas firmiter obseruari; prouiso, ne in terram ipsius regis excommunicationis vel interdicti sententiam proferatis, nisi mandatum super hoc receperitis