Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
dala cupientes, dilectura fdium nostrum Iacobum, Praenestinum electum , virum vtique secundum cor nostrum, quem tuae Serenitati credebamus acceptum ; ad partes ipsas, commisso sibi plenae legationis officio , prouidimus 4destinandum. Quum autem idem electus apud Celsitudinem regiam super ipsis abusionibus emendandis, et satisfactione laesis ecclesiis- impendenda, crebris monitronibus , et sedulis exhortationibus institisset; tandem sano vsus consilio , prout regalem decebat excellentiam, monitis eius obtemperans, satisfactionem plenariam de praemissis promisisti , te ad id ipsius electi arbitrio principaliter obligando. Et, ne irrita fierent, quae tuis labiis processerunt, sed fa ctis dicta melius confirmares, ferri in te, et quosdam consiliarios tuos, nisi infra praefixum tibi ab eodem electo de voluntate tua terminum, iuxta quod tractatum , et ordinatum fuerat, praedictis Ecclesiis satisfaceres , et impleres omnia, quae in tuis litteris continentur, et generaliter in omnes , qui consulendo, vel suggerendo, aut. alio modo scienter in hoc impedimentum praestarent , per iam dilectum electum excommunicationis , et in curiam tuam interdicti sententias, relaxata prius in te lata interdicti sententia, consensisti, ven. fratre nostro Episcopo Bosnensi, et collegis suis, sententiarum ipsarum post eundem terminum denunciatoribus deputatis, prout euidenter serenita tis tuae litterae manifestant. Et, licet Electus ipse huiusmodi sententias , te praesente , et adstante multitudine copiosa , sollemniter promulgasset ; tu , quorumdam inductus et seductus consiliis, veniens contra propriam sponsionem, nullam vel modicam satisfactionem, diutius exspectatus post