Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
de Posega, Cist. Ord. Quinque-Ecclesien. diaecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte ven. fratris nostri Colocensis Archiepiscopi nostris fuit auribus intimatum, quod cum olim quoddam hospitale in territorio Bachiensi ad receptionem infirmorum et pauperum de propriis bonis constuxerit, et facultates eidem , ex quibus concurrentes ad illud sustentari valeant, assignauit , dilectus Jfilius noster , I. Prenest. electus, tunc in partibus Vngarie Apostolice Sedis Legatus, sibi duxit proinde concedendum, vt in eodem hospitali per duos conuersos, e monasterio vestro pro tempore assumendos, perpetuo ministretur; dispositione plenaria hospitalis eiusdem sibi et successoribus in omnibus salua. Quocirca mandamus, quatenus praefato Archiepiscopo duos conuersos.Vestri monasterii viros ydoneos ad dicti hospitalis regimen, cum necesse fuerit, concedatis, vt eoruin ministerio idem hospitale in suo statu permaneat, et alimentaChristi pauperibns, in quorum refectione ipse reficitur, ministrentur. Datum Laterani IV. id. Maii Ponlific. nostri anno VIII." E reg. anni Vin. epist. 85. Koller Epp. Qf|ueeccl. Tom. II. p. 75. Katona Tom. V. p. 713. A. Ch. 1 234. Idem Gregorius vnionem Abbaliae S. Laurentii de Haj , cum A. Diaconatu Bodrogiensi faclarn , conjirmat. Gregorius — Praeposito S. Laurentii Iloiensis, Colocensis Dioecesis — lustis petentium — complere. In nostra sane conslitutus praes^ntia nobis humiliter supplicasti, vt cum reddituum Praepositurae S. Laurentii Hoiensis Venerabilis Frater