Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

siae tuae coram eodem Legato esse debitas recogno­uit, tibi et successoribus tuis perpetuis temporibus integre soluturos. Nos igitur, precibus tuis grato concurrentes assensu , compositionem ipsam sicut sine prauitate prouide facta est, et ab vtraque par­te sponte recepta, auctoritate Apostolica eonfir­mamus — communimus. Nulli ergo nostrae con­firmationis — Si quis autem — Datum Laterani X. Kal. Febr. Anno septimo. E libru VII. Greg. nro- CXXXVIII. ul. Ch. 1231. Idem Gregorius EpLscopum Bosnensem a ze­lo haeresim exstirpandi collaudat , ac Ln eorum exter­minium profecturis ea: dern LndnlgentLas, quae Ln suh­sLJLurn i rrae sacrae profcincentLbus sunt concessae, largLendL potestatem eLdern confert. Gregorius — Arcbiepiscopis et Episcopis, Ab­batibus, et aliis Ecclesiarum Praelatis , ac vniuer­sis Christi fidelibus per — Dalmatiam, Bosniatn , Croatiam, Seruiam et alias partes Siauoniae, con­stitutis — Miserias et aerumnas, angustias et pres­suras, quibus vniuersum corpus Ecclesiae a planta pedis vsque ad verticem miserabiliter concutitur et turbatur, intentissime cogitantes, vehementi do­lore cordis afiicimur, et eo molestius angimur, quo specialius illius tenemur imitari vestigia, qui infirmabatur iufirmantibus fratribus, et scandaliza­tis aliis vrebatur. Nam excursus seculi tenden­tis ad exitum tot errorum laqueis humanae con­ditionis miseriam irretiuit, tot aduersorum con­tagiis maculauit, quod multi despectis Sion finibus, ad excelsa Samariae conscendentes suos liniant pa­rietes bitumine dogmatum Haereticae prauitalis,

Next

/
Thumbnails
Contents