Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

inter euntlem patrem et dominum Andream, Regem Vngariae illustrem, super negoeiis regui et Eccle­sie , que capitula nos continguut. Ad ea vero , que tangent personam regis, dabimus rogando et consulendo operam, quod rex, quicunque pro tenipore fuerit , omnia et singula in compositio­nem ipsam deducta faciat et obseruet. In cuius rei testimonium praeseutes litteras nostris sigillis fecimus roborari. Datum anno gratie millesimo Ducentesimo trigesimo quarto, sexto decimo Kal. Februarii , indictione sexta. " E Diplom. et Ktteris Bibliotli. Vatic<inae p. 109. A. Ch. 1234. IuramerJum y quo Bela , B. iunior , ad Hae­reticos et Schismatico.s ad ohedientiarn Sedis Aposto­licae compellendos scmet obstrinxit. Nos Bela, Dei gratia, rex, primogenitus do­mini Andreae , regis Hungariae iilustris , vniuersis praesentes litteras inspecturis, facimus manifestum, quod ad petitionem venerabilis Patris, Domini la­cobi, Praenestinensis electi, A. S. L. in ipsius prae­sentia et plurimorum aliorum iurauimus ad sancta Dei Euangelia, quod de terris, nostrae iurisdiclioni subiectis, et quae in futurum dante Domino sub­iicientur, vniuersos liaereticos, et alios Christia­nos, qui reiicta fide christianitatis, ad superstitio­nem Ismaelitarum, vel Iudaeorum peruertuntur, quocunque nomine censeantur, et fictos filiosChri­stianos de terris nostris bona fide studebimus pro viribus exstirpare , et eos, qui Romanae Ecclesiae in terra nostra sunt inobedientes, iuxta rituhi vni­uscuiLisque nationis , qui non sit contra fidem ea­tholieam, compellemus obedire Bomanae Ecclesiae.

Next

/
Thumbnails
Contents