Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
specie pietatis multos Christianorum decipiebant simplices, ct nonnullos seducebant astutos, illos ad infidelitatis errorem nequiter attrahendo , et duin tanquam Christiani contrahebant cum mulieribus Christianis , illas apostatare , postquam eas in vxores duxerant, compellebant; et eum nonnulli Cumanorum relicto infidelitatis errore iam essent illuminati per fidem, quidam vero ipsorum de tenebris et vmbra mortis currere ad lutem , quae Christus est, afTectarent; praefati Saraceni eos ementes in seruos, et baptizatos cogebant retro respicere, et baptizatos venire ad cognitionem fidei non sinebant. Iudaei insuper ac Saraceni publicis praeponebantur ofticiis contra Concilium Turonensium ; qui sub tali praetextu et damna grauia inferebant Ecclesiis, et Christianos plurimum infestabant. Libertas etiam Ecclesiastica in regno ipso subuersa erat adeo et euersa, quod Laici non solum ecclesiarum hominibus, sed etiam ipsis Ecclesiis et personis ecclesiasticis collectas et datias imponebant, compulsis clericis niliilominus respondere sub examine iudicis secularis. Possessiones denique ac redditus, quos ex donatione regum a longis retroactis temporibus possederant, sine lite praedictis Ecclesiis laici contra iustitiam auferebant , ac occasione i mmensarum donationum, quas de nouo fecisse regalis Celsitudo quibusdam nobilibus dicebalur , Ecclesiae non modicum grauabantur ; et cum causae matrimoniales ad examen secularis Iudicis perferuntur , per secularem iudicem frequenter contingebat matrimonia separari. Et quia regalisExcellentia diiigenter ab eodem Archiepiscopo monita praemissa, prout ad eam per-