Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ritate regali , quod si salinarii de Sopronio dare vobis noluerint sales praedictos, Comes vei Curialis Comes, qui in Sopronio illo tempore fuerit, autlioritate nostra cum iudicio ab eis accipiat, et Ecciesiae Yestrae sine aliquo damno totaliter tribuat mille zuanos. Quam piam collationern nunc et in futurum ratam Iiabemus et regali auctoritate ex certa scientia confirmamus , promittentes per nos, nostrosque successores obseruare, et facere obseruari, quod superius e.xpressum, et in priuilegio Ecclesiae Yestrae a nobis concesso similiter eontinetur; et iuxta compositionem , quae inter Venerabilem Patrem Dominum Iacobuin, Praenestinum electum, A. S. Legatum ex vna, et nos ex altera intercessit, hanc damus vobis, et successoribus vestris libertatem, vt de praedictis salibus ad vsus vestros tantum retineatis, quantum tu Abbas in anima tua iuraueris salinariis. Ceteri vero , vel pars ipsorum cum vobis fuerint persoluti libere , et absque vlla conditione, in domo Vestra sub sigillo salinariorum nostrorum, et Praelati vestri, qui pro tempore fuerit, depouantur ; depositique seruentur vsque ad octauas Sancti Stephani Regis Hungariae, et tunc ab illo die vsque ad Natiuitatem Beatae Virginis faciemus vobis solui argentum pro salibus , quos apud vos habebitis, pro singulis centum zuanis vna marca ; et si in illo termino A ros , aut salinarii nostri sales ipsos non emimus, et vobis et ecclesiae Vestrae argentum secundum aestimationem non soluimus , ex tunc omni tempore omnes sales illos libere in perpetuum vsum Ecclesiae Vestrae percipiatis , et vendatis iuxta vestrae arbitrium voluntatis , et omne lucrum, quod debemus nos,- vel alius Rex,