Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
linarii de Zoloch praedictum numerum zuanorum annuatim in festo sancti regis in Albensi castro , quod est in medio Hungariae , remota contradictione, -vestro monasterio plenarie soluere teneantur. Quam piam collationem nunc et in futurum ratam habemus, et ex certa scientia auctoritate regali confirmamus; promittentes per nos, nostrosque successores, praedicta omnia obseruari; quae superius sunt expressa , et in priuilegio, a nobis vobis concesso, super hoc similiter continentur ; et iuxta compositionem , quae inter venerabilem Patrem , Dominura Iacobum, electum Praenestinum, Apostolicae Sedis legatum ex vna parte, et nos ex altera intercessit, hanc damus vobis et successoribus vestris libertatem, vt de praedictis salibus possitis ad vsum vestrum quingentos sales retinere ; reliqui vero , vel pars ipsorum, cum vobis fuerint persoluti , libere , et absque vlla contradictione in domo vestra sub sisnllo salinao riorum vestrorum , et Praelati vestri , qui pro tempore fuerit, deponantur , depositique seruentur vsque ad octauas Sancti Stephani regis ; et tunc ab illa die vsque ad Natiuitatem Beatae Virginis, faciemus vobis solui argentum pro salibus, quos tunc apud vos habebitis, pro singulis centum zuanis vnam marcam ; et si in illo termino , aut nos , aut salinarii nostri, sales ipsos non emeremus ; et vobis et ecclesiae Vestrae secundum dictam aestimationera non solueremus; ex tunc omni tempore , omnes illos sales libere in proprium vsum Ecclesiae Vestrae percipiatis et vendatis iuxta vestrae arbitrium voluntatis. Et omne lucrum, quod debemus nos vel alius rex, qui pro tempore fuerit, vel ipsi salinarii inde perTom. III. Vol. II. 23