Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
GT.uae nos tangunt et de cetero tangent, obseruabinius nunc et in futurum ; et ad ea, quae tangunt, vel tangent regem Yngariae, dabimus rogando et consulendo operam, quod rex, qui est, et quicunque pro tempore fuerit, et omnia capitula et singula debeat obseruare. In cuius rei testimonium praesentes litteras ad petitionem praedicti Legati sigillo nostro fecimus communiri. Ibidera p. 123. A. Ch. 1233. Iuramentum Calo - Ioannis , filii Iursac, Graecorum Imperatoris, super eodem. Noscant Vniuersi praesentes litteras inspecturi, quod nos Calo — Iohannes, filius quondam lursac Imperatoris Constantinopolitani , Demetrius iudex aulae regiae, et Comes Simon, vobis Domine Iacobe, Apostolicae sedis Legate, vice et nomine Romanae Ecclesiae, et omnium Ecclesiarum Vngariae, sponte , et sine conditione, tactis sacrosanctis Euangeliis, promittimus et iuramus, quod in omnibus et per omnia bona fide tenebimus et obseruabimus nunc et in futurum omnia et singula capitula, quae sunt in compositione vestra et Domini Andreae regis Hungariae nos tangentia; et in liis , quae tangunt dictum regem praesentem, vel alium, qui pro tempore fuerit, dabimus operam, studiose hortando , rogando, et consulendo in omnibus bona fide, vt omnia et singula capitula in ipsa compositione facta, aurea bulla ipsius regis signata in perpetuum impleat, et obseruet. In cuius rei testimonium praesens scriptum nostris sigillis duximus roborandum. Actum decimo Kal. Octobris. u Ibidem p. 125.