Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

committemus, vel per aliquem, vel ab aliquo fa­ciemus, vel paciemur vllo modo committi; quiu omnia et singula per nos, et nostros ma­neant illibata, et incorrupta , omni tempore ob­seruentur. Preterea Iobbagiones nostros, qui tunc aderant, iurare fecimus. Sicut in factis inde litteris continetur. Ista et omnia supra dicta iussi­mus nostri pendentis sigilli munimine roborari. Acturn apud syluam Beregh; Perous ( Pous) ma­gistro Tauernicorum nostrorum , Dionisio Waiuo­da, Mathia Praeposito aule nostre Cancellario, Luca bano de Sceurin, et multis aliis regni nobi­libus praesentibus, sub anno Domini millesimo , ducentesimo , tricesimo tertio. Indictione sexta , die decimo exeunte Augusto. — In testimonium igi­tur huius rei harum seriem nostrorum sigillorum munimine fecimus roborari. Datum Strigonii vn­decimo Kal. Martii. E Diplom. et iitteris Vatican. Biblioth. p. 105. A. Ch. 1235. Idem JBela, vt iuramentum praestitum obser­uet, per Legatum apostolicum monetur. Venerabili in Christo Patri, ac Domino Iaco­bo, miseratione Diuina Preneslino electo, Apo­stolicae Sedis legato, Innocentius Dei gratia, Epi­scopus Sirmiensis , et magister Albertus plrysicus Capellanus noster, reuerentiam tam debitam qnam deuotam. Dominationi Vestrae volumus fieri ma­nifestum, quod litteras, quas DominoBele illustri regi per nos destinastis, eidem exhibuimus, cu­ius forma lalis erat: Charissimo in Christo et ma­gnifico viro, Domino Bele regi, Domini Andree regis Vngarie primogenito, Iac. miseratione diui-

Next

/
Thumbnails
Contents