Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

perimenta demonstrent; dum in persequendis liae­retieis fideliter elaborat; nobis pro parte sua fuit liumiliter supplica.tum, vt dictum obsidem sibi re­stitui faceremus; ideoque mandamus, quatenus si vobis constiterit, quod dictus Vrbanus sit plene conuersus ad fidem ; desiderio eius in parte ista sa­tisfacere procuretis, prouiso, quod per restitutio­nem huiusmodi niliil possit fidei contrarium pro­curari. Datum vt supra. Ibid. epist. 294. Bullar. Ord. Praed. Tora. t. p. 63 Katona Tomo V. p. 663. A. Ch. 1233. Iacobas Praenestinus S. A. L. et Robertus A. Episcopus Strigon. se priuilegium clero Anno 1222. concessum, et immunitates a ponderibus Sacerdotibus Ecclesiae S. Pauli ab Emerico Rege concessas, vidisse ac legisse , testantur. Iacobus, miseratione diuina, Prenestinus Ele­ctus, Apostolice Sedis legatus et Robertus eadem miseratione Strigonien. Archiepiscopus. Vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Omnibus volumus fieri manifestum , quod nos vidimus et legimus priuilegium Domini Andree Regis , eius sigillo munitum, concessum clericis per totuin regnum super libertate Ecclesie, quod de verbo ad verbum inferius fecimus annotari. In nomine sancte et indiuidue trinitatis, Andreas , Dei gratia Ungarie, Dalmatie, Chroatie , Ram. Seru. Galicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Cum iuxta propheticum etc. — vsque: regni nostri an­no nono decimo. V. ad A. 1222. p. 379. Item legimus et vidimus nos praedicti Legatus et Archi­episcopus quoddain scriptum Henrici regis sigillo

Next

/
Thumbnails
Contents