Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tamen ipso nesciente contraxit cum ea contra ius et Dominum saluatorem: quia illa erat Patris sui lilia spiritualis; et cum ea nec secundum Deum contraliere poterat; nec de iure. Et quum eidem probationem super hoc indixissemus, eadem Domina et filius eius voluerunt aequanimiter consentientes, quod ipse Michael, et fratres et consanguinei sui, videlicet Hohold, Arnoldus , Comites Peneth", et Tristan, praestare super hoc debeant iuramentum; quod ipsa Domina fuit filia spiritualis patris Michaelis. Quibus cum iuramentum indixissemus, Sacramentum coram Capitulo Geuriensi solernniter praestiterunt; publice coram eis asserentes, quod ipsis scientibus illa Domina esset filia spiritualis patris Michaelis; nec Michael poterat cum ea contrahere. Quorum iuramentum nos et eadem Domina et filii eius admittentes cum nostris collateralibus , iuris peritis, taliter decreuimus : Vt eadem Domina vxor Michaelis esse de iure non possit, nec debeat: cum talis exceptio sit contra eam proposita et probata. Praeterea cum Domina praefata et filii eius a dicto Michaele centum et quadraginta marcas argenti pro iure suo et pro pecunia propria, requisiuissent, ipse eis proiitens se teneri, in termino recepto eandem summam pecuniae coram capitulo praefato eis soluit plenarie, et perfecte; et ipse ab eodem plene recepisse sunt professi. Ad quod et praefatum Capitulum litteras dedit testimoniales. Ne igitur aliquorum malignitas, vel longi temporis obliuiosa decursio praedicta facta valeat in posterum irritare ; sed vt rata, velut continentur superius , habeantur, in testimonium rerum gestarum, praesentes litteras dedimus sigilli nostri munimine ro-