Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ibidem presentihus venerabilibus Cleto Agriensi ; Bartholomaeo Vesprimiensi Episeopis; et dietis Iobagionibus tune iurantibus; et Michaele Prepo^ito Tjtulensi; Vincentio A. Diacono Sasvarensi; Iacobino de Sancto Benedicto, Canonico Cenadiensi, et aliis regni Nobilihus , quam pluribus existentibus in eodem consistorio, in silua, quae nominatur Bereg. " Ex originali authentico , quod in Archiuo Primatiali conseruatur. Parle maxima legitur etiam apud Raynald. ad Annum 1233. nro. L[. Pray Hier. P. II. pag. 57. Quantum his iurihus regis, legum auctoritate sancitis , sit derogatum, non oportet dicere. Negotiuin ipsius cum Ruthenis ( non Tartaris) inde nouimus. A. Ch. 1235. Idem Aadreas iuramentum suum in Beregh datum priui'egialiter expedit. Venerabili in Christo Patri et amico carissimo, Iacobo, D. gr. Praenestino electo, Apostolicae sedis Legato, Andreas D. gr. Rex Vngariae, salutem cum constantia siucerae dilectionis. Rex, qui sedet in solio iudicii , teste Rege Salomone , dissipat omne malum, intuitu suo. Ilunc regem sanctissimae et recolendae memoriae intelligimus beatissimum Stephanum gentis Vngaricae primum regem ; qui ad regni solittm auctoritate propria noluit sublimari, sciens scriptum, quod nemo assumit sihi honorem, sed qui vocatur a Deo ; et ideo non a quolibet, sed a Vicario Iesu Chrisli, et Petri beatissimi successore , per reuelationein diuinam, summo pontifici 1'actam, assumsit regni diadema. Sed etiam parenlibus eius fuerat diuinitus reuelatum, quod ei in gente nostra corona debebatur, et regnum. Sedens itaque in cathedra cuin Dauid sapientissimus Princeps, omne malum infi-