Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
bus, ex quo in clic.to termino non fuerit eis pecunia persoluta. Item dicimus de secundo termino, vt a festo S. Nicolai vsque ad festum Beati Thome Apostoli , pro salibus , quos apud se habebunt Ecclesie , sub sigilio salinariorum , soluatur eis argentum, secundum aestiinationem adnotalam ; quod si factum non fuerit, idem fiat, quod in casu superiore de salibus dictum est. Argentum vero, quod praedictis ecclesiis persoluetur, erit in bonis Frisaticis , vel in argento, cuius decima pars comburetur. Precia vero salium sunt haec: quod pro quolibet Tjmino salium aquaticorum, persoluentiir ecclesiis octo marce, excepta domo hospitalis Hierosolymitani, et ecclesiis Colocensi , et Bachiensi; quibus pro quolibet tymino dabimus decem marcas , si dictae ecclesie Colocensis et Baachiensis debeant deferre sales suos in Z e g edyn, vel vltra; alioquin oclo marcas habebunt. Pro maioribus vero salibus aquaticis, debemus abbacie de Egrus XXVI. marcas pro quolibet timi110, et ecclesie Orodiensi XXV. similiter pro quolibet timino. Pro salibus vero terrestribus dabimus vnam marcam pro centum Zuanis; si sales suos debeant habere in confiniis, excepto monasterio S. Gothardi , cui pro octoginta zuanis dabimus vnam marcam. Nos vero, et quicunque fuerit Rex pro tempore , debemus mittere sales ad confinia, secundum tenorem priuilegiorum Ecclesiarum, et deponi debent in domibus priuilegiatorum; vbi stabunt sub sigillis salinariorum vsque ad predictos terminos. Et eodem modo omnia seruentur a nobis et ab ipsis, sicut dictum est in terminis supra dictis. Ecclesiae vero retinebunt de salibus suis ad vsus suos hoc modo: abbacia de Tom.III. Vol.II. 21