Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

silentio praetermittendum, quod nobis ad vil­lam eorum accedentibus p r a n d i u m e t c o e n a m a d m i n i s t re n t, secundum villae ipsorum incre­mentum. Praeterea quamdam terram, eorum ter­rae contiguam , quae olim Dionysii filii Simonis fuerat, eis et eorum heredibus iure perpetuo con­tulimus possidendam. In ipsius possessionem per fidelem Pristaldum nostrum, Chudruch , ipsos introduci statuentes. Yt igitur tum a nobis libe­raliter concessa libertas, quam memoratae terrae donatio, salua semper , et inconeussa permaneat», praesentem paginam secretiori sigillo n o­stro, aureae videlicet buliae charactere, feci­mus insigniri; Datum per manus Ygrini , Colo­censis Archiepiscopi, et aulae regiae Cancellarii , anno Dominicae Incarnationis millesimo, ducen­tesimo, trigesimo; Yenerabili Roberto, Strigoni­ensi Archiepiscopo , Gregorio laurinensi , Clelo Agriensi, Alexandro Yaradinensi , Bulchu Chana­diensi, Rajnaldo Vltrasiluano, Benedicto Yacien­si , Stephano Zagrabiensi, Bartholomaeo Quinque­ecclesiensi, Bartholomaeo Yeszprimiensi , episco^­pis existentibus, et aliis ecclesias Dei feliciter gu­bernantibus. Moys, Comite Palatino ; Ladislao aulae nostrae Curiali Comite, et Comite Bachien­si; Petro, fratre Marcelli, Curiae Comite Regi­nae et comite noui Castri ; Dionysio , filio Diony­sii, magistro Tauernicorum , et Comite Zonuki­ensi; Demetrio , magistro Dapiferorum • Luca , magistro pincernarum, et Comite dc Bors ; Nico­lao, magistro Agazonum , Comite Supruniensi; et aliis, quam pluribus magistratus et Coinitatus te­nentibus, regni nostii Anno XXYIL "

Next

/
Thumbnails
Contents