Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
carnati anno MCCXXX. regni autem nostri anno XX. septimo." Ex Originali membrana sanctioris Tabularii Aug. domus. Coll. Szechenyi. Tom. I. p. 559. A. Ch. 1250. Comes Osl, et fratres eius, nonnullas villas et molendina donant monasterio de Cliorna. In nomine Patris et Filii et Spiritus S. Ego Osl Comes salubriter disponens, qualiter in domo beati Michaelis Archangeli de Churna cfiuina celebrantibus de facultatibus nostris necessaria pro remedio animae meae tribuam, in ipsa villa , in qua monasterium est situm, dedi de consensu (iliorum , ac cognatorum meorum terram ad vnum aratrum, item medietatem insulae, quoad vsque viuo ; post mortem vero meam totaliter ad vtilitatem dictae Ecclesiae conuertatur. Item terram Potake, quae est ad vnum aratrum; item terram Hueche, quae est ad vnum aratrum, emtionis titulo collatam. Item terram Botonis, ad vnum aratrum, cum tota sylua, et cum vno molendino liac cum conditione, vt quoad vsque vitio fructum dicti molendini percipiam, post mortem vero meam fiat Ecclesiae. Item in villa, quae vulgo Belud nuncupatur, dedi quatuor molendina, quorum trium fructum ad praesens percipit Ecclesia. Item in villa Petri terram ad vnum aratrum, et de sjiua tantumdem. Amplius vltra Drauam dedi terram vnius villae, scilicet Vidus cum mancipiis et quatuor vineis; praeterea villam Hurpach, prout ad me pertinebat, iure hereditario. Demuin in villa Mouruch vineam vnam, et prouentus vnius mansionis, quae vulgo Lehen