Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Et ego Treguanus , Episcopus Tragurien. eiusdem Ecclesiae suflraganeus, ad eiusdem electi consecrationern per Dominum G. meum Archiepiscopum vocatus, id ipsum consului , et modis omnibus suggessi; vt ipse tertius nobiscum in illius absque dubio procederet consecrationem; et ideo praesentem paginam in proprium mei praeiudicium duxi subscribendam. Et ego Cataldus Spalat. electus Archi- Diaconus CLim Yito Primicerio, et cum vniuerso Capitulo ad eiusdem electi consecrationem parati, cum Dominus Archiepiscopus de dicti electi Nicolai consecratione dubitaret, ad modum Episcoporum nominatorum consuluimus, et omnibus modis suggessimus, vt ipse tertius cum duobus in illius absque dubio procederet consecrationem. ; et ideo praesentem paginam in proprium praemdicium nostrum duximus rescribendam. Quod aLitem hoc faceret, ipsuin inuitum compulimus. Per omnia hoc attestantes confitemur, et sigillis roborauimus nostris. Hoc fecimus ex consensLi omnium suffraganeorum, qui interesse non potuerunt propter Slauos totam Dalmatiam destruentes. " Apud Farlat. Tom. FII. p. 256. Quod idem Guncellus origine Hungarus, plerosque ordinauerit Dalmatiae Episcopos Hungaros, his verbis prodit Thomas A. Diaconus Hist. Salon. CXL. ,,Hos autem Episcopos, eidem Ecclesiae sulTraganeos, suo tempore consecrauit: Nicolaum Scardonensein, quo defuncto alium ibidcm consecrauit Episcopum, nomine Bartholomaeum. Fuerunt autem ambo isti de Spalatensi Ciuitate assumti. In episcopatu Pharensi consecrauit Nicolaum , qui erat Canonicus Spalatensis ; in episcopatu Seniensi consecrauit Borizlauum, quo defuncto substituit ei Ioannem ; et in Noncnsi Ecclesia consecrauit Samsonem. Omnes hi tres fuerunt Vngari natione. In Corbauia fe-