Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
nem, ne vliis vnquam retractetur temporibus, ad maiorem rei euidentiam scribi has litteras fecimus, sigillo nostro roborantes. Datum per manus Mathiae, Praepositi Zagrabiensis, aulae nostrae Cancellarii. Anno Verbi incarnati MCC. vigesimo nono." Pray Sjntagma. Histor. p. 97—8. A. Ch. S. a. Idern Bela terram Krebs, alias Strebs, monasterio S. Mariae de monte per Patrem donatam , confirmat. In nomine Sanctae Trinitatis, et indiuiduae Vnitatis. Bela Dei gratia, Rex , primogenitus Regis Hungariae. Omnibus praesentem paginam inspecturis in vero salutari salutem. Cum ea, quae facta sunt, temporis diuturnitate soleant obliuisci ; idcirco tam ad praesentium, quam ad futurorum volumus nolitiam peruenire. Quoniam cum perpetuitates, et terrae castrorum, atque priuilegia terrarum, quae antecessores nostri cotulerunt, a nobis reuocarentur, singulis inspectis et perlectis, quaedam sunt confirmata, quaedam vero irritata ; sed cum haec a nobis et a maioribus terrae discuterentur, inter cetera priuilegium Abbatis montis Sanctae Mariae nobis est praesentatum, et perlectum, quod Abbati eiusdem Ecclesiae, sicut Pater noster Andreas rex pro salute sua, et remedio animae matris nostrae terram, quae vocatur Grebs cum hominibus et cum omnibus pertinentiis suis contulerat, reddidimus, et sigilli nostri munimine fecimus confirmari. Nouerint praeterea (vt supra A. hocp. 210). Et vt huius rei concessio salua semper et inconcussa permaneat, praesentem paginam concessimus sigilli nostri munimine roborari. Da-