Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Arcliiej»iscopis , et eorum sufTraganeis salulem et Apostolicam benedictionem. Sapientia, quae ex ore prodiit Altissimi, cuius deliciae sunt esse cum filiis hominum, inter eos liabitatura, in ipso sibi Paradisum voluptatis plantauit, claustrum videlicet Regularium, in quo plantauit homines , quos formauerat , iam non primi Adam portantes imaginem, sed secundi; et benedicens ei de rore coe]i , vt flores odoris, et fructus honestatis proferret , sicut ager plenus , cui Dominus benedixit, ipsum vario genere arborum et herbarum redolentiuin consitum Benedicto, Domini benedicto tradidit excolendum ; qui eius cura suscepta , ne ad deuastandum iilum possent ingredi malae bestiae , a parte capituli velut orientali, iustitia, a meridiana refectorii lemperantia, nec non ab occidentali, quasi forinseca, fortitudine, ac ab aquilone , a qua malum panditur super terram , prudenlia, quasi muris firmissimis, communiuit; ad valuarum custodiam deputans timorem Diuini 110minis et amorera; editis in eo modo viuendi, et regularibus institutis , quibus in eodem firmiter obseruatis, ipsae arbores multipliciter extruuntur, extendentes ramos suos vsque ad vllimum terrae, ac operientes etiam cedros Libani, fructus protulerunt pulcherimos eUsuaues; quorum odore hi , quibus Dominus de terrae pinguedine benedixerat, exlra ipsum paradisum positi, sunt refecti, et deposita sarcina camelorum , dimissisque soliis et diuitiis temporalibus, cuin multa humiJitate in eodem postularunt admitti, salutis diuitias recepturi: quoniam sapientia et scientia, timor Domini, et ipsc thesaurus eius, viuente in eo denique Benedicto, per regularia, quae ediderat, instituta, vinea eius