Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Praeterea nouerint omnes , in regno nostro con stituti, cunctique simul Christiani, quod ipse Bors Comes praedictum monasterium coram Deo et Sanctis eius obtulit nobis, et fiiiis nostris , ipso­rumque successoribus , quatenus et nos cum ipso, filiisque suis , filii ac Patroni simus in per­. petuum. Quapropter cogaudeant nobis boni, sicut dignum est, subueniant nobiscum domui huic; peruersi autem et maleuoli pertimescant, nec da­mnum aliquod vel grauamen domui nostrae de ce­tero inferre praesumant. Notumque sit omnibus tam praesentibus , quam fuluris , quod et Nos , scientes non posse sufficere nos ad quaerendam ve­ram vitam, auxilio religiosorum,fratrum, videli­cet praedicti monasterii nostri, quaerere decreui­mus , eisque bona nostra tradidimus , quatenus ipsorum precibus aeternorum bonorum participes esse mereamur. Dedimus quoque memoratis fra­tribus nostris libertinos denarios, qui vul­go f u m a r i i d i c u n t u r; et pondera , omnesque chybriones de Menyhart, de Laztay , de Michsa, xle Prezine , ceterisque praediis suis > et de omni populo eorum, tam de Iobagionibus, quam lio­spitibus cuiuscunque conditionis sint ; ad nullum enim pertinent , nec Palatinum , nec Comitem de Sopron, nec ad aliquem, nec ad ipsos, quoniam possessiones eorum et praedia libera semper fue­runt, sicut multorum accepimus testimonio. Pos­sessores eorumdem praediorum, Comes videlicet Dionysius Florentinus, Stephanus Ipegh, Domini­cus Banus , nec non et aliorum, nunquam alicui persoluerunt. Quapropter auctoritate regia firmiter praecipimus, ne aliquis de cetero libertinos de­narios, vel pondera, vel chybriones ab eis exige-

Next

/
Thumbnails
Contents