Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
scopis Strigonlensi ac Colocensi; sicut eeteris Principi bus et Praelutis. A. Ch. 1229. Andreas II. R. H. modum praestandarum Episcopo Zagrabiensi decimarum praescribit. Andreas, I)ei gratia, Hungariae Rex, omnibus, quibus scriptum patuerit, salutem et omne bonum. Ad vniuersorum notitiain volumus peruenire, quod constitutus in nostra praesentia , et nostrorum Iobagionum, in curia tunc existentium, noster dilectus Stephanus, et fidelis , Zagrabiensis Ecclesiae Episcopus venerabilis , cum magna instantia a nobis postulauit, asserens hoc de iure sibi competere, vt aut secundum instituta veteris testamenti per totam diaecesim iustas decimas omnium frugum in specic, videlicet frumenti, siliginis, hordei, auenae, millii, mellis, et omnium Jeguminum , et etiamvini, integraliter et plenarie sibi, aut secundum antiquam bonam et approbatam consuetudinem totius Hungariae, quae vim legis obtinet, singula pondera pro sin^ gulis capetiis (manipulis) persoluere faceremus. ~ Nos vero tam Episcopo praedicto iuste deferentes, quam Diaecesanis eisdem misericordiam facient.es , licet eidem episcopo graue videretur, habita super hoc non modica deliberatione, communi omnium Iobagionum nostrorum consilio prouide statuimus, vt iustas decimas omnium frugum in specie , sicut praediximus , aut pro duabus capeciis vnum pondus persoluatur; ita tamen, quod quicunque aut de duabus capetiis vnum pondus, aut in specie soluere noluerit , et Episcopus propter hoc secundum formam Ecclesiae in ipsum contumacem excommunicationis sententiam intulerit, nos meri-