Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tioni hnic sacrae Hungari etiam interfuerint, Diploma hoc res etiam nostras videhatur mihi concernere. yl. Ch. 1229. Gregorius PP. IX. Fridericum Imperatorem ob treugam cum Soldano initam, multis incusat, illatarumque iniuriarum vltionem Jlndreae It. II. commendat. Gregorius — Illustri Regi Hungariae — Inter alia flagitia, quibus F. dictus Iinperator, fidem nominis Christiani confudit et prodidit, quatuor praecipue notare debes alphabeto quadruppiici deploranda ; quae per litteras Yenerabilis fratris nostri — Patriarchae Ierosol vmitani, Apostolicae Sedis Legati, nobis sunt fideliler intimata, et in forma treugae initae perpendit manifeste. Primo , quod arma Christiana, gladii poteslatem de altari beati Petri sumti ad vindictam malefactorum, laudemque bonorum, sibi a Christo , per suum Yicarium assignati, quo pacem Christi, fidem Ecclesiae defenderet, et muniret , Soldano Babiloniae, inimico fidei, aduersario Iesu Christi , cultori perditi Mahometi, impudentissime resignauit, denuncians ei, vt de ipso faceret, quidquid vellet; et affirmans se nolle arma de cetero assumere contra ipsum , quem vt impugnatorern fidei fideliter impugnaret , acceperat imperialis culminis dignitatem ; per quod patenter arguitur, dignitati irnperii , eiusque spontaneus renunciauit honori; cum executionem gladii contra hostes fidei pacto execrabili, et inaudita praesumtione remitteret, potestatis et dignitatis suae se spoliauit oflicio , causa se priuatum insinuans , cuius aflectu promisit et iurauit se cle cetero cariturum; priuilegium enim meruit dignitatis amiltere, qui concessa sibi abu-