Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
sine filio; Zothmar cum tribus filiis, Tyrda sine Clio; Scesa cum vno filio, Paulus cum rno filio, Bendetus cum vno fiiio , Esau , Iacob , Yzud, sine filiis ; Maras cum duobus filiis; Thomas cum vno fdio; Moriid , Suba , Cheche, Mog, Pel, Sybold , sine fdiis. Nanas cum duobus filiis, Pech cum duobus filiis , Olsod cum vno filio ; Ludon, Potlio , Cruso, Selden, Zereg, Zousa, Petrus, Martinus sine filiis. Et ad nostram petitionem et fidelium nostroruin concessit saepe dictus Abbas, quod de terra quadraginta aratrorum, in quanto seruos nostros Vduordenses coram nobis conuicerat, acciperet terram quindecim aratorum, tali tamen pacto statuto, quod vbicunque maieslati nostrae cum consensu Abbatis de terra, vel de aliqua alia possessione vtile videretur pro residuo terrae Wdword eiusdem Ecclesiae cambio donaremus. Vt ergo hoc statutum robur in se habeat firmitatis, sigilli 110stri dupplicis munimine fecimus roborari. Datum per manus Bulsu Praepositi Geuriensis, Aulae nostrae Cancellarii, anno gratiae MCCXXVIII." Ex Originali membrana Excelsae Camerae. Coll. Szechenyi, Tom. I. p. 346. sqcj. MSS. Heuenesi Tom. LL. nro XLIV. p. 9. sqij. Bela Rex iunior transumsit anno sequente, et confirmauit. A. Ch. 1228. Idem Andreas lerras, qnas Comes Osl, alias Ost, Praepositurae Chornensi contulit, eidem adiudicat. Andreas, Dei gratia, Hungariae Rex, vniuersis Christi fidelibus, praesentem paginam inspecturis, salutem et omne bonum. Quae geruntur in tempore, ne processu lemporis a labili hominum memoria paulatim euanescant cum tempore,