Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

que Rex in perpetuum. Vniuersis tam presenti­fous , quam posteris volumus fieri manifestum , quod cuni nos salubrius et lionestius Praedecesso­rum nostrorum , Sanctorum Stephani, Ladizlai , et aliorum Regum Hungariae vestigiis inherentes , nobili viro et morum honestate conspicuo , militi de Arragonia , nomine Symoni, regi et regno in­ter alios nostros Barones cum tota successione sua perpetuo famulari volenti, habito communi consi­lio Episcoporum et Iobbagionum nostrorum quam­daui terram . nomine Ruhtukeuri, sitam supraCa­strum Supruniense, ad idem prius in confinioTeu­tonie ad locum defensionis , sicut ab antecessori­bus nostris fieri consueuerat, priuilegio regio con­formatam, pacifice et quiete possidendarn contu­Jissemus ; postmodum accedens ad presenciam no­stram miles memoratus suam nobis coram regni Baronibus querimoniam deposuit, quod Thehanus Iudeus maximam partem terrae illius versus Teu­toniam occasione priuilegii , ex parte nostra sibi concessi, ad vsum proprium violenter et iniuste detineret. Sed quia honor regis iudicium diligit, et virga directionis virga regni eius, nos eodem rnilite frequentius a nobis iustitiam postulante, si­cut debuimus, dicto Thehano Iudaeo sepe et se­pius precepimus, vt priuilegium suum , cuius oc­casione terram sibi iniuste tenere dicebatur, no­bis in iure presentaret. Qui cum semel secundo et tertio monitus, exhibere nullatenus voluisset, ipsum et ipsius priuilegium, quod habere dicitur, falsum omnino recognoscentes , in scripto priuile­gio Symonis iam dicti , terram memoratam plena­rie, sicut in priori priuilegio collato continetur , cum omnibus suis pertinentiis, videlicet tributo ,

Next

/
Thumbnails
Contents