Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)
regis, Almi Ducis filii, cum aliis rebus ecclesiasticis, scilicet crucibus , calicibus , plenariis, auro et lapidibus pretiosis adornatis, in eadem camera sunt combusta. Quorum vero priuilegiorum exemplaria pro diuersis negociis seruientia , scilicet, quae solent emergere, absque sigillaris impressio-* nis firmamento, in camera eiusdem Abbatiae Monasterii ab horrendo combustionis infortunio, uina sic volente clementia, sunt seruata. Ex quorum testimonio haec in praesenti priuilegio sunt redacta. Tanta itaque clade facta, praedictus Abbas Ganfredus mortis debitum persoluit; succesor eius, scilicet PetrusAbbas, filius Comitis Thuross, praememorata priuilegiorum exemplaria, nostro , omniumque Primatum conspectui restauranda deportauit. Proinde Ego Geysa , Ecclesiarum Dei profectui congratulans, dilapidationi vero , atque detrimento comj)atiens , consilio et consensu nostrorum Principum, scilicet Martiry Archiepiscopi, Mikonis , Lucae, Absolonis, Anthimy, Waltery , et ceterorum Episcoporum existentium ; Bely, Apae, Henrici, et ceterorum Principum virtute radiantium, hoc restaurari feci priuilegium Paschate Baachy celebrato, per Barnabam nostrum Cancellarium ad praedicta certa exemplaria; nam proxime praeterito anno causam praedicti AbbatisGanfredi, et Quinqueecclesiensis Episcopi Anthimy, eiusque Capituli , ob capellas in honorem Sancti Petri, et omnium Sanctorum decimarumque duodecim villarum scilicet: Ilethen , Vrmand , Suena, Dalugh, Liginthout, vel Velenthe, Berkesd, Sumlyo, Marthus, Hegyvangh, Schalungh, Chirumbona ; insuper et decimas hospitum aliorumque Nobilium, sed et ignobiliuin infra metas prajedi-