Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

templariis conluli: quod quamdiu Domina vxor mea viueret, suum fructum ipsius praedii in omni­bus plenarie perciperet; cum vero iam dictae vxo­ri extremum diem claudere contingeret, tunc de­mum possessio ipsa saepe dicti praedii cum pro­prietate ad manus Templariorum deuolueretur ; seruos tamen in eodem praedio commorantes et vineas et duo aratra conseruet illaesa. Praeter liaec autem manumisi seruos et ancillas, quorum nomi­na liaec sunt: Iwanc de Almad, Seequen, fratrem eiusdem ; Sud, Sicust cum fratre suo Chete ; et omnes ab eis descendentes; Felten, Iaeobus, Cum­purd, Buzad cum vxore, tamen sine filiis et filia­bus; isti sunt liberi; sicut in priuilegio regio continetur; item jj^entech et Nomus de Egrud , Zench (al. Kencs^ , cum suis haeredibus ab eis desceiidentibus; Cus de Verustov cum suis< haere­dibus; Iula cum suis haeredibus; loannes sine haeredibus , Rompod sine haerede , Cus , Acur , Thomas, Boc, Beneduc, Iula, Henz, Mathaei, Be­neduc, quem Domina vxor mea leuauit de fonte ; Ossa , Martina fiiia Paedagoge Mariae, Festyga , Margaretta, Bug, Texe, Chola, Scereda, Sormar, Paulus , Antoleus , Sebastian, Paraz (al. Parnach), Mour, Morucs; et si forte aliqua praedictorum nomina in priuilegio Regis inserta sunt; vel si prae­dia ac possessiones Ecclesiis ac haeredibus a nobis inter viuos, et in extremis collata vel legata sint; in eodem priuilegio regio contineantur, non ambi­tiosae superfluitati, vel torpori negligentiae impu­tetur : quod in praesenti pagina per repetitionis prouidentiam declaratur , sed magis confirmatio , validiori relucescat effectu. — Vt autem hoc te­gtamentum, nullis ynquam temporibus possit in ir-

Next

/
Thumbnails
Contents