Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1227. Stephanus, Zagrabiensis Episcopus , Comitis Sol, cognati sui, testamentum solemniter confirmdt. In nomine Sanctae Trinitatis et indiuiduae Vnitatis, Amen. Stephanus , Dei gratia, Zagrabi­ensis Episcopus, omnibus , ad quos praesens scri­ptum peruenerit, salutem in vero Salutari. Cum nos ex iniuncto teneamur officio pie petentibus occurrere ; et si possumus, succurrere his, qui ex diuinae prouidentiae consilio, per carnis solutio­nem vocandi deputantur. Maxime illis nos, si possumus, debemus adesse , quibus in hoc seculo linea consanguinitatis sumus obligati. Hinc est, quod cuin dilectus consanguineus noster, Comes S o 1, valida laboraret aegritudine , ad nos mittens dil igenter et humiliter supplicans: vt Nos ipsum personaliter, in suis angustiis laborantem , visita­remus; et quaecunque agenda fieri deberent, in dandis consiliis, et in suis testamentis conficiendis, quoad animae suae salutem, consulere procuraremus integraliter. Nos autem intuitu precum suarum ad ipsum accedentes, eumque quasi in extremis labo­rare videntes , consuluimus eidem, vt omnia, quae ad salutem animae suae essent agenda, quam ci­tius posset, Dominum prae oculis habens, ad ef­fectum perducere festinaret. Ipse autem, prius in­vocato Christi nomine, rogatis conuocatisque te­stibus , videlicet Abbate Benedicto Ecclesiae Sanctae Mariae de Almad, et Decano eiusdem Ec­clesiae nomine Chabas (al. Chumba) et aliis Ca­pellanis nostris, Marco et Simone Presbiteris, Ca­nonicis Zagrabiensibus; Magistro Petro, et Mar­tino Canonicis Zagrabiensibus ; Magistro Petro, et Martino Canonicis Zagrabiensibus , et Vesprimien­sibus; Magistro Andrea Cancellario Nostro, et Ca-

Next

/
Thumbnails
Contents