Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 2. (Budae, 1829.)

E regesto anni XL epist. CLXIX. Notabilis haec bulla proclit Capucium ab Honorio PP. Praepositum Orodiensem denominatum , qua talem,-haud fuisse re­ceptum. Tres bullas has , vtut ad annum 1227. .relatus videatn, ad superiorem pertinere censeo. A. Ch. 1227. Idem Andfeas donationem, a Colomanno , fi­lio suo, Tragurinis factam , confirmat. In nomine sancte Trinitatis, et indiuidue vni­tatis. Andreas, Dei gratia, Vngarie, Dalmatie , Croatie , Rame, Seruie, Galicie, Lodomerieque rex in perpetuum. Inter cetera, que ad disposi­tionem pertinent regie maiestatis, iuste postulatio-­nes fidelium, et precipue rectorum Ecclesiarum, diligenti sunt admittenda affectu , et diligentiori effectui mancipande. Quia enim illustris filius no­ster Coiomanus, Dei gratia, Ruthenorum rex., et liberalitate nostra Dux Dalmatie, atque Croatie , ad postulationem dilecti et fidelis nostri Treguani, Traguriensis Episcopi , predium , quod dicitur Drid, prope ciuitatem Tragurii, obtulit in ele­emosynam perpetue possessionis eidem episcopo, et ecclesie Tragurii pro anima matris sue carissi­me, quondam nostre Coniugis, regine Gertrudis, sicut in ipsius priuilegio continetur expressum nos quidem Andreas , Dei gratia, Vngarie Rex , eiusdem loci oblationem cum omnibus suis perti­nentiis dicto episcopo, suisque successoribus et co­r.one fidelibus, nec non Ecclesie memorate in per­petuum confirmamus, et praesentis priuilegii ca­ractere roborauimus. Cassantes itaque omnem iu­risdictionem , et actionem , quam vel Vukina ;> quondam Traguriensis Comes, vel Budislaus, Gre­gorii Comitis consobrinus, vel alius quispiam in

Next

/
Thumbnails
Contents