Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

star praefati praedecessoris nostri, dignitatem corp­nationis regum Yngarorum decessoribus tuis, et ecclesiae tibi commissae, auctoritate apostolica con­firmarunt. Nos igitur, eorumdem praedecessorum nostrorum vestigiis inliaerentes , praefatum ius, vt videlicet Yngarici reges ab Archiepiscopis Strigo­niensibus semper debeant coronari, tibi et succes­soribus tuis auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti priuilegio communimus; salua semper apostolicae sedis auctoritate, a qua Yngari­ci Regni corona processit. Decerninitls ergo, vt nulli — — si quis autem hoc attentare praesum­serit, — —Cunctis autem vobis ius idem seruan­tibus, sit pax Domini nostri lesu Christi; quate ­nus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacisin­ueniant. Datum Laterani per manum Iohannis, S. Mariae in Cosmidin Diaconi Cardinalis, S. R.. E. Cancellarii, indictione XII. idibus Maii. Incar­nationis Dominicae Anno MCCIX. Pontificatus vero Domini Innocentii Papae III. anno XII. Apud Baluz. Tom. II. p. 323. L. XII. ep. 42. Kato­na H. C. Tom. V. p. 110. sq. A. Ch. 1209. Idem Innocentius monasterium S. Benedicti de Gran sub suam, et sedis Apostolicae jprotectionem suscipit. Innocentius Episcopus , Seruus SeruorumDei, dilectis filiis Abbati monasterii S. Benedicti de y Grana, cuius fratribus , tam praesentibus , quam futuris, regularem vitam professis, religiosam vi­tam eligentibus, apostolicum conuenit adesse prae­sidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit,

Next

/
Thumbnails
Contents