Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

sirrgimus, inde est: quum Adolplius Praepositus multum in seruitio nostro et Reginae, carissimae coniugis nostrae, tam ad dominum Papam , quam Imperatores, et diuersos principes personam, et res periculo exposuerit, et fideliter desudauerit ; «ad instantiam eiusdem Reginae, et venerabilium fratrum suorum, scilicet Colocensis Archi-Episco­pi Bertholdi , et Bambergensis Episcopi et Mar­chionis, quibus incessanter etfideliter, et super omnes alios eorum fideles seruiuit, et frequentius personam periculo mortis exposuit, terram quam­dam, in Scepus sitam supra Poprad, a Scepus eli­Beratam, et iam dicto B a m b u r g e n s i E p i s c o­po collatam, per consensum etpetitionemeius­dem Episcopi, Adolpho Praeposito et sorori suae, quae iam per dictam Reginam a terra natiuitatis suae in exilium et peregrinationem vocata est, re­lictis competentibus possessienibus et cognatis libe— risque suis, perpetuo contulimus possidendam cum liberis denariis, et omni regio iure, quod ad nos dignoscitur pertinere; tali tamen libertate, quod populos, quos collegerint, et vndecunque addu­cent, nullus praesumat iudicare, inquietare, ex­cepto nobis et palatino , vel cui ad preces eiusdem praepositi et suorum haeredum praeceperimus; et vt omnis circumiacentium exstirpetur controuer­sia, saepius repetita terra his circumcingitur ter­minis et metis: Prima meta incipit a niueo monte, sub cuius pede oritur riuulus, qui vocatur Iascu­now, per quem descendit in Poprat, inde directe versus villam Isaac, tendit ad metas distinctas, videlicet: riuulum nomine Humonyk, qui riuulus currit in Poprat, videlicet Poprat per riuulum, qui vocatur Oscoi; reuertitur ad priores niueos

Next

/
Thumbnails
Contents