Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
matiae etc. Rex in perpetnum. Regiae Maiestatis credimus interesse, indulta sibi diuinitus ad laudem bonorum, vindictam vero malefactorum, potentia, sicut perperam admissa punire, ita quoque legitime ordinata stabilitate munire, ea praesertim, quae ad salutem proficiunt animarum; vt, quae processu temporis alias poterant irritari, auctoritate re~ gia perpetuae stabilitatis obtineant firmitatem. Nos igitur pio desiderio fidelium nostrorum Plioconis videlicet Musoniensis Comitis, et Chepani Bacsiensis Comitis, atque fdio Stephani, filii bonaememoriae Mauri Comitis, fratris ipsorum, benignum praebentes assensum, Coenobio monachorum n igri Ordinis, quod ipsi in Liben praedio in lionorem S. Iacobi Apostoli construxerant, contulerunt; et frater eorumdem piae memoriae Comes Alexander nondum construendo in morte reliquit, auctoritate nostra regia confirmamus. Praesentis etiam scripti serie notitiae posterorum volumus intimari, quod villa Liben, in qua ipsum monasterium est fundatuin, quondam fuit duorum cum suis pertinentiis: Alexandri et Seraphini Comitum, ex quorum genere iam fati fideles nostri descenderunt, quibus defunctis in regiam manurn deuoluta , a pluribus extraneis et successiue, tum ex donatione regia, turn etiarn emtionis titulomultis temporibus est possessa; postremo vero rursus in manum regiam deuoluta, et aliquamdiu a nostris antecessoribus inclytae recordationis, Patre videlicet nostro , Rege Bela, et fratre nostro Emerico , est possessa; quam post decessum eiusdem Patris nostri praefatus frater noster praedictis fidelibus ob suae fidelitatis constantiam et praecipue fratris ipsorum beatae memoriae Sauli tunc Co-