Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1207- Idem Innocenthis Gregorium Legatum suutn denuo in Ilungariam et Rutheniam mittit. Archiepiscopis, episcopis, abbatibus et aliis tam clericis, quam laicis per regnum Vngariae constitutis. Fundamentum et fundator ecclesiae Dominus Iesus Christus, postquam splendore suae diuinitatis inflammauit testam fragilitatis humanae, vt dragmam perditain reperiret, et pius pastor ad caulas, vbi nonaginta nouem reliquerat, errabundam ouem propriis humeris reportaret, vsque adeo erga salutem humani generis cotidiana reinedia incessanter exhibuit ; vt, si quis, a catholica fide non deuians, hoc velit subtiliter intueri, sicut ipse est totius gratiae plenitudo , sic ad plures circa nostrae cortditionis miserias miserationes eius exuberant, vt in omnibus ipsius perfectio nostrum suppleat imperfectum. Inter cetera sane, quibus Christiano populo, propter varias plagas criminum quasi semiuiuo relicto , per ipsius prudentiam sunt prouisa remedia, conueniens antidotum in soliditate sedis apostolicae renouauit, eam totius christianitatis Caput constituens et magistram, a qua, sicut vnguentum in capite, quod descendit in barbam et ad oram etiam vestimenti, panis intellectus et vitae ad alias ecclesias cum doctrina fidei procedat, et aqua sapientiae salutaris. Verum ne inter curas continuas, et praegrandes pastor ipsius et rector pro defectu imperfectionis humanae defieeret, si solus consummendus inani labore ad suam omnia sollicitudinein reuocaret; attendens, quod messi multae vnus non sufticiat operarius, multos sibi operarios et verbi dominici cooperatores adiungit, ac per eos exsequi cogitur, quae per se 11011 potesl personaliter adimplere ,