Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

quibus ciuitas Iadertina solotenus prostrata est, necessitate cogente, ad quamdam capellam, in ho­norem S. Petri Apostoli fundatam, in loco, qui dicitur Bubiani, quae quondam fuit sub ditione monasterii S. Dimitrii, in quo paruus grex no­ster Deo Omnipotenti famulabatur, confugimus nos quidem Dragosa, Girda, Premilla, etDabrosamo­niales , et quaedam aliae , quae Dei iudicio vniuer­sae carnis viam ingressae sunt. Volentes igitur et modis omnibus affectantes in praedicto loco Do­mino Iesu Christo debituin seruitium exhibere, propter instans schisma, quod ortum est inter po­tentes Sclauoniae, multa et grauia incommoda, ab omnibus , tempore feruentis schismatis, quoti­die perpessae fuimus; tumque sine Rectore era­mus, tumque vsque ad vnum non erat, qui nobis faceret bonum. Ceterum cruciatus diurnos et no­cturnos euadere optarites, cogitauimus, vt quoquo modo tot angustiis, quibus premebamur, finem Deus Omnipotens sua benignitate imponeret; et reuersis in nobismet ipsis, ad honorem et gloriam D o m i n i n o s t r i A n d r e a e , almifici Regis Hun­gariae, accessimus mente et corde ad venerabilem patrem, Dominum Domwiicum, Abbatem S. Da­miani de Monte, et ad vniuersos fratres eiusdem monasterii, scientes pro certo, quod nullo modo in memorata capellastare poteramus, rogantesplu­rimum paternitatem eius, quod sui gratia, et no­bis consuleret pariter et subueniret. Qui habito fratrum consilio , nostrae mediocritatis et calami­tatum nimis compatiens, suscepit nos in consortio fraternitatis suae, firmiter nobis pollicens, in vita nostra , tam in victualibus, quam et indumentis , seu omnibus necessariis, prout sororibus suis, vel-

Next

/
Thumbnails
Contents