Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
tinentiis suis, domui S. Sepulcliri possidendas, tempore Ducatus nostri, in Slauonia iure perpetuo contulimus, et in manibus Praepositi Nicolai, qui tunc temporis eidem domui tam in Polonia, quam in Regno Ilungariae praeerat, per prestaldum nostrum, nomine Ofen, de villa Pagh, feeimus assignari. Postmodum vero in Regni solium, solius Dei miseratione, sublimati, tam a no— bis, quam ab antecessoribus nostris eidem donuii in Regno Ilungariae collata, auctoritate regia confirmanda duximus. Praedictarum vero septem villarum sunt super Glogonitzam tres ; A*idelicet villa Cosmen, villa Poren, villa Vjssumeni ; in Staliza villae duae ; seilicet villa Proklanza, et villa Sidouina; et ibi prope est villa Durte, supra Resina fluuium; septima villa videlieet Deuse — — Praeterea eandem domumtanta donauimus praerogatiua libertatis, vt nullus eam aliquo exactionis genere, audeat aggrauare ; neque de rebus , vel vineis eius exigere tributum, vel aliam pensionem; omnibus etiam liberis hominibus, siue hospitibus, siue indigenis, supra terram domus supradictae liabitare volenlibus, liberam ibi sub potestate regia comrnorandi tribuimus facultatem. Domum quoque eiusdem, dominici sepulchri in Marchia simili priuilegio duximus muniendam. Vt vero cuiuslibet tributi sit exactione immunis ; neque de rebus ipsius aliqua pensio, neque de vineis exigatur decetero, contribuimus. Ilanc enim libertatein sibi quondam concesserat recolendae memoriae frater noster, vt in authentico ipsius nobis constat, quod magister eiusdem domus nostro conspectui praesentauit. Vt autem haec a nobis facta concessio nullis vnquam temporibus valeat retra-