Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

egritudine liheratus, ad ipsum proeederet expur­gandum; sed in recipienda purgatione procedere noluit, tum quia collega eius tunc temporis erat absens, tum quia vnus de compurgatoribus erat egrotus , rescribens nobis , si bene recolimus, quod, licet idem episcopus, se posset honeste pur­gare, purgatione tamen minime indigebat ; maxi­me, quum cessante causa , cessaret effectus. Inde siquidem fuit, quod nos mandatum purgationis non duximus iterandum , quum carissimus in Chri­sto filius noster, A. rex Vngarorum illustris , eum nuper per suas litteras valde nobis reddiderit com­mendatum asserens, quod inuidiose fuerant con­tra eum talia excogitata figmenta ; sed illud certis­sime protestamur, quod, si pontifices illi , qui , quum verbum super hoc motum fuisset, personam ipsius velut excusantes, eundem nobis multiplici­ter commendarunt; quum ab eodem forent epi­scopo requisiti, nollent ipsum purgare; nobis se redderent vel de mendacio, vel de odio valde su­spectos, possentque de iure metum indignationis apostolice formidare ; presertim hi, qui se illum promiserant purgaturos. Nam de abbatibus nulla est difficultas. Quum ergo nos eundem episcopum sincera diligamus in Domino caritate^ vtpote qui eum hactenus in Ecclesia Dei columpnam immo­bilem nouimus perstitisse, nec cadere posset abs­que graui et grandi ruina , maiori forsan ecclesie, quam persone ; discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatenus, quan­tumcunque deceat, vel expediat, vt idem episco­pus adhuc satagat se purgare, quamuis per ipsum non steterit, quo minus purgauerit semet ipsum, quando purgationem curauit offere, non vt ratum

Next

/
Thumbnails
Contents