Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

dere teneantur, sed ad ecclesiae memoratae iuris­dictionem tam in iudiciis faciendis, quaminaliis, quae diximus, liberalitate regia sint in perpetuum deputati. Verum quia, quod Deo datum est, san­ctum esse debet, ac irreuocabile, vt haec a nobis in nostrorum remissionem peccatorum , amore Dei principaliter, et ad honestam Abbatis eiusdem lo­ci, Thomae, petitionem facta donatio , per omnia successorum nostrorum tempora, salua semper et inconcussa permaneat , praesentem concessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum ro­boratam. Datum per manus Magistri Vgrini , ac Aulae regiae Cancellarii, anno Dominicae Incar­nationis millesimo ducentesimo decimo septimo. Venerabili Ioanne Strigoniensi, Keuerendo Berthol­do Colocensi, Archiepiscopis existentibus. Kalano Quinque - Ecclesiensi, Desiderio Chanadiensi, Ro­berto Vesprimiensi, Simone Varadiensi, Petro Geu­riensi, Guilhelmo Transiluano, Iacobo Vaciensi, Stephano Zagrabiensi , episcopis existentibus, ac ecclesias feliciter gubernantibus. Iula Palatino , Dionisio Magistro Thauernicorum, et Comite no­ui Castri , Raphaele Vayuoda , Bankone Bano , Ochuz curiali Comite , Raymundo Cunadiensi Co­mite , et ceteris Comitibus comitatus tenentibus , regni nostri anno XIII " E transsumto Ferdinancli 1. Originale in archiuo Ca­merali. MSS. Heuenesi Tomo LL. nro. XLIV. p. 546. A. Ch. 1217. ldem Andreas fidelem suum Vruz, Tobbagio­nem S. Stephani de Zala, nobilitate, ac possessionibus donat. In nomine sanctae Trinitatis et indiuiduae vni­tatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae,

Next

/
Thumbnails
Contents