Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

subsidium profecturum; et moneremus eosdem, vt se tuoComitatui adiungentes, tecum votum pe­regrinationis exsequantur assumtae. Nos ergo de tua exaltatione gaudentes, et illi gratiarum exhi­hentes multiplices actiones, qui ad praefatae ter­rae succursum vota tua ex clementia bonitatis suae praeuenit, ipsum suppliciter exoramus, vt adiu<­uando eadem prosequatur , et cruce signatis, qui ad saepe dictae sanctae terrae subsidium terrestri proposuerunt itinere proficisci, nostris litteris ex­hortamur, vt circa Pascha iter arripiant, tecum ad saepe dictae terrae subsidium profecturi. Tu ergo caueas diligenter, ne per hoc terrae sacrae retardetur succursus, qui multa est procuratus sol­licitudine et labore; qnoniam hoc in Dei oflensam, apostolicae sedis iniuriam, et tui sempiternum op­probrium redundaret, quod et a nobis non posset in patientia tolerari. Super eo vero, quod de Re­gno et natis tuis deliberatione prouida ordinasti , exsultantes in Domino, gratias agimus bonorum omnium largitori, a quo huiusmodi dispositio cre­ditur prouenisse. De aliis equidem quae a nobis eisdem litteris postulasti, venerabilis frater noster H. Ostiensis Episcopus A. S. L. quum illuc vene­rit, cognita veritate, et consideratis circumstantiis vniuersis, auctoritate nostra statuet, quod aposto­licae sedis honori, et tuae saluti viderit expedire. Datum Laterani III. Kalend. Februarii Pontificatus nostri A. I. Apud Rajnaldum ad Annum MCCXVJI. nro. II. III. ex Honorii L, I. Epist. 211. Katona H. C. T» T. p. 231.

Next

/
Thumbnails
Contents