Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

sitis vscjue ad festum omnium Sanctorum de vestris certis redditibus certam sumrnam vicesimae nunciis praedictorum, quibus hoc commisimus, declarare; ac ipsis vsque ad Kalendas May consequentes sine diOicultate ac dilatione qualibet, tam de ipsis cer­tis prouentibus . quam etiam deincertis, vicesimam integraliter exhibere; monentes diligenter aucto­ritate nostra, et efficaciter inducentes Abbates, Capitula, et Decanos, nec non etiam in singulis vestris Synodis, Sacerdotes et alios Clericos vni­uersos, in vestris diaecesibus constitutos, vt in die­bus super hoc ordinandis, a vobis in singulis ci­uitatibus sint parati, praedictam summam vicesi­mae per triennium, nunciis antedictis plenarie sol­uere secundum terminos constitutos. Sic atitem in hoc negocio vos prudenter et fideliter habeatis, quod exinde non possitis merito reprehendi; sed potius valeatis a Deo praemium aeternum in coe­lis, et laudem a nobis et aliis exspectare; ceteri­que vestro exemplo ad praedicta bona fide inuiola­biiiter exequenda fortius animentur. Abbates autem Praemonstratensium et Cisterciensis Ordinum per quaestores huiusmodi non prouidimus conquiren­dos. Datum Romae apud S. Petrum XI. Kalendas Decembris, pontificatus nostri anno primo. " Jbid. p. 157 — 8. * A. Ch. 1216. Idem Ilonorius A. Episcopo Colocensi Magi­stratus Ecclesiarum, secundum necessitatem et virtu­tum merita, dispensari indulget. Honorius —• Archi-Episcopo Colocensi — Super familiam Domini constitutus, circumspectio­ne debes sollicita meditari , et respicere merita subditorum, vt singulis secundum necessitatem pro-

Next

/
Thumbnails
Contents