Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, Ecclesiam Sancti Georgi de Castelluz cum capellis et aliis pertinentiis suis, sicut eam iuste et pacifice possidetis, vobis et per vos eidem hospitali authoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti testimonio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmatihnis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem lioc attentare praesumserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Apestolorttm Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani VIII. idus Februarii Pontificatus nostri anno octauo decimo. " E CoJlect. Heuenesiana Tora. XIII. L. D. p. 94. A. Ch. 1216. Innocentius PP. 111. Abbatiam S. Martini in protectionem sedis apostolicae suscipit. Innocentius episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis, Vriae, abbati monasterii S. Martini super Pannonia, eiusque fratribus , tam praesentibus, quam futuris, regularem vitam professis , in perpetuum. — — Eapropter praefatum monasterium S. Martini, super Pannonia situm , ad ius et protectionem apostolicae sedis nullo pertinens mediante , in quo diuino estis mancipati obsequio , ad exemplar felicis memoriae PascJiaJis, Alexandri et Clementis, — sub Jjeati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti priuilegio communimus. — — — Libertates quoque, iura et dignitates, a S. Stephano, vel ab aliis regibus pie, ac prouide monasterio vestro concessas, ratas habemus et firmas, easque — illibatas manere sancimus. — — Chrisma vero , oleuin san-