Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

scopis exislentibus. Calano Quinqueecclesiensi > Cathapano Agriensi, Desiderio Chenadiensi, Simo­ne Varadiensi, Wiilermo Vltrasiiuano, Petro Geu­riensi, Roberto Wesprimien. Iacobo Vaciensi , Stephano Zagrabiensi Episcopis, Ecclesias feliciter gubernantibus. Inla Palatino, Pousa Bano, Diony­sio, Magistro Thauarnicorum, et Comite de Sce­•pus, Ochuz Curiati •Comite, existentibus. Regni nostri anno duodecimo. " Ex Originali membrana Excelsae Camerae collectio­nis Szechenyianae. Tom. I. p. 206. In sigillo post cae­tlem reginae innouato appressum est sigillum Regis Be­lae. Vide Pray -Synt. Hist. Tab. II. %. 2. A. Ch. 1216. Idem Andreas Possessionem Sz. Gydrgy Co­miti Sebus de Bozyh confert , ac sigillo suo nouo confirmat. Andreas — — — — Verum quia praesentis priuilegii series , prioris sigilii nostri munimine , quod in occisione reginae Gertrudis, nostrae di­lectissimae Conmgis, fuit deperditum consignata fu­erit, praesentem paginam renouandam fore dignum duximus, et alio sigillo , quod contra falsae ca­uiliationis dolositates , quae possent — — feci­mus, vt facta per nos praedicti praedii Szentgyorgy donatio tam nostris, quam nostrorum Successorum temporibus firma semper et irretractabiiis perma­neat in perpetuum , roborauimus. Renouatum per manus Thomae Albensis Praepositi, et aulae Regiae Canceilarii. Anno ab Incarnatione Domini MCCXVI. Venerabili Ioanne Strigoniensi, Reue­rendo Bertholdo Colocensi Archiepiscopis existen­tibus ; Calano Quinqueecclrsiensi, Cathapano Agri­ensi, Desiderio Chanadiensi, Simone Varadiensi,

Next

/
Thumbnails
Contents