Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tum Anagniae, quinto idus Septembris, Pontifiea­tus nostri anno oetauo deeimo." Apud Novuk Vind. p. 18. Katona H. C. Toin. V. p. 220 — 21. A. Ch. 1215, Idem Innocentius Diploma S. Stephani pro jibbatia montis Pannoniae confirmat. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilectis filiis Abbati, et conuentui S. Martini.de Pannonia salutem et apostolicain benedictionem. Cum inter vos, et venerabilem Fratrem nostrum Vesprimiensem Episcopum super decimis Comita­tus Simigiensis, et rebus aliis longa coram nobis controuersia verteretur, vos ad iuris vestri defen­sionem priuilegium S. Regis Stepliani produxistis, quod idem Episcopus multis modis visus est im­probare; sed vobis e contrario diuersis rationibus resistentibus, ipse tandem in sua intentione dele­cit. Ne igitur ipsi priuilegio possit opponi vitium falsitatis; illud, quod contradictorio iudicio com­perimus esse verum, de verbo ad verbum prae­senti paginae iussimus annotari, Cuius tenor est talis: In nomineDomini Dei summi. Stephanus su­perna prouidente clementia Vngrorum Ilex. Cre­dimus etc. (vide ad an. 1001.)Tributa autem, quae a S. Rege Stephano Ecclesiae S. Martini sunt do­nata, haecsunt; tertia pars de Poson- Nulli ergo omnino hominuin liceat hanc paginam nostrae an­notationis infringere , vel ei ausu temerario con­traire. Si quis tamen hoc attentare praesumserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Pelri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incur-

Next

/
Thumbnails
Contents