Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
praesenti confundi, si forte resipiscant, ne pereant in futuro: fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus , si est ita, ipsos singulis dominicis et festiuis, pulsatis campanis et candelis accensis, per vestras diaeceses excommunicatos denunciari publice faciatis, et tamdiu ab omnibus arctius euitari. — -— Yos denique, fratres, Archi-Episcopi, ac Episcopi — — Datum Laterani 1 III. Idus Ianuarii, Pontificatus nostri anno decimo sexto." Apud Baluz. Tom. IT. p. 825. L. XVI. epist. 161. Katona H. C. Tom. V. p. 178. Suhiicit Baluzius in Poloniam quoque eodem modo scriptum fuisse; his post vocem : afflixerunt suhiunctis : ,, Quia vero dignum „ est, vt suffi agio et solatio careant deuotorum , qui se „ aduersus Uei ministros in tantae deuotionis malitiam „ erexerunt; nohilitatem vestratn rogandam duximus et ,, monendam , per apostolica scripta mandantes , quate,,nus, si quos de memoratis sacriiegis ad vos confugere „ forte contigerit, eos in vestrae saiutis dispendium nul,, Jatenus admittatis; ne illicito fauore , quod ahsit , eo„ rum videamini communicare peccatis. Datum vt supra." A. Cli. 1214. Bgleslaus, Episcopus Vaciensis, Praeposituratn de Lelesz munifice dotat, Andrea Bege confirmante. In nomine sancte et indiuiduae Trinitatis. Amen. Andreas, Dei gratia, Hungarie, Dalmatie , Croatie, Rame, Seruie, Gallicie , Lodomerieque Rex in perpetuum. Quum hys, qui scripti carent authentico , processu temporis soiet obJiuio nouercari; hoc singulare remedium adinuenit liumana soiertia, vt quod memoria dignum credit, testimonio litterarum commendetur. Eapropter ad instantiam jfidelis nostri Boleslai, Vaciensis Episcopi, quia suae deuotionis integritatem multis rerum comperimus argumentis, nolentes tam preciare be-