Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
si haec 11011 approbarentur a nobis, res in eo statu, in quo tunc fuerat, remaneret, Ynde, quidquid sit scriptum , vel iuratum esse dicatur ; hoc actum et intellectum esse a patribus asserebant; et illud ex parte Archiepiscopi confirmari a nobis suppliciter postulabant; jasserentes sic actum et intellectum fuisse. Idem Archiepiscopus et praefati Agriensis et Geuriensis episcopi suis litteris declararent. Procuratores vero Strigoniensis Capituli proposuere constanter , quod tam illa compositio, quam redactam in scriptis praefatus episcopus nobis exhibuit, quam illa , in quam praefati nuncii dixerunt archiepiscopum consensisse, inita fuerat sine assensu capituli, et in enorme dispendium Strigoniensis ecclesiae redunaabat. Vnde contradicentes vtrique, nobis humiliter supplicarunt, vt auctoritate apostolica cassaremus vtramque, Nos igitur attendentes , quod olim nobis multa precum instantia supplicaras , vt super iure coronandi reges Vngariae Strigoniensi ecclesiae priuilegium concedere dignaremur; nosque tuis precibus inclinati, et super hoc priuilegium concesserimus, fratrum nostrorum subscriptionibus roboratum; considerantes etiam , quod si potestas coronandi reges Vngariae penes diuersas ecclesias resideret; toti regno graue periculum et heredibus tuis grande posset dispendium generare ; quum, sicut plenius ipse nosti, frequenter inter regum Vngariae Cohaeredes super obtinenda regni corona scandalum sit exortum; quod vtrique posset facilius suboriri, si eos diuersos coronatores contingeret inuenire; propter contradictiones , et rationes praescriptas, compositionem huiusmodi non potuimus, sicut nec debuimus, confirmare. Super epi-